pero las clases de latín hacía novillos para ir a ver escaparates de relojerías:
Ego te absolvo in nomine Patris, et Filium, et Espiritu Santo, AMÉN
Pos nada, Manué, ya me lo mandas corregido, que tu de latín sabes un rato largo.
Enhorabuena, bonito reloj, me gustaaaaaaaaaaaaa
Corregido, como me pides...
Gracias por la absolución
Ego te absolvo in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti, AMEN.
Ya lo decía Santo Tomás:
Ad tertium dicendum quod solus Deus per auctoritatem et a peccato absolvit et peccata remittit. Sacerdotes autem utrumque faciunt per ministerium, inquantum scilicet verba sacerdotis in hoc sacramento instrumentaliter operantur, sicut etiam in aliis sacramentis; nam virtus divina est quae interius operatur in omnibus sacramentalibus signis, sive sint res sive sint verba, sicut ex supra dictis patet. Unde et dominus utrumque expressit, nam Matth. XVI dixit Petro,
quodcumque solveris super terram, etc.; et Ioan. XX dixit discipulis,
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ideo tamen sacerdos potius dicit, ego te absolvo, quam, ego tibi peccata remitto, quia hoc magis congruit verbis quae dominus dixit virtutem clavium ostendens, per quas sacerdotes absolvunt. Quia tamen sacerdos sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid quod pertineat ad primam auctoritatem Dei, scilicet ut dicatur,
ego te absolvo in nomine patris et filii et spiritus sancti, vel, per virtutem passionis Christi, vel, auctoritate Dei, sicut Dionysius exponit, XIII cap. Caelest. Hier. Quia tamen hoc non est determinatum ex verbis Christi, sicut in Baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis.